monumenta.ch > Plinius > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 142
{LV} Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri, cum simul fiant, certum est, nec mirum, quoniam lux sonitu velocior, ictum autem et sonitum congruere ita modulante natura, sed sonitum profecti esse fulminis, non inlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati prius omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi qui prior viderit fulmen aut tonitrua audierit. laeva prospera existimantur, quoniam laeva parte mundi ortus est. nec tamen adventus spectatur quam reditus, sive ab ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto spiritus remeat.